- PROPENSIOR Cura
- PROPENSIOR Curaapud Solin. c. 52. Apud eos vero, quibus ad vivendi rationem propensior cura est: idem quod maior cura. Sic Propensiores notoe. apud eundem alibi, pro maioribus; Propensius irrigati, i. e. largius etc. Ponitur autem propensum pro maiore aut graviore laiquâ re. metaphorâ a ponderibus desumptâ, aut rebus quae penduntur. Nam si quae sunt graviora aut maiora, ut in lance praeponderant, ita ctiam propendent. Cicero in Paradoxis ait. 3. Causa igitur hoec, non natura, distinguit, quoe quando alteri accessit, id fit propensius: si utirque adiunct sit, paria fiant necesse est. Hinc itaque propensius, pro eo quo est gravius ac maius, At cum pondera pariant in librâ, et invicem sibi apposita aequantur, velut in parallelo situ, Interpendium dicitur, quam vocem supra vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.